Hľadaný výraz: 1Mach 14,27-29, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
27 Et hoc est exemplum scripturae: “ Octava decima die Elul, anno centesimo septuagesimo secundo, anno tertio sub Simone sacerdote magno, in Asaramel, 28 in conventu magno sacerdotum et populi et principum gentis et seniorum regionis nota facta sunt nobis haec: 29 Quoniam frequenter facta sunt proelia in regione, Simon autem filius Matthathiae, filius ex filiis Ioarib, et fratres eius dederunt se periculo et restiterunt adversariis gentis suae, ut starent sancta ipsorum et lex; et gloria magna glorificaverunt gentem suam.

1

mail   print   facebook   twitter